Caesar, De Bello Gallico 1,1
Gallia est omnis divisa in partes tres,
?quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam
?qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Catullus 64,1-7
?Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur
?liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
?cum lecti iuvenes, Argiuae robora pubis,
?auratam optantes Colchis avertere pellem
ausi sunt
?vada salsa cita decurrere puppi,
?caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
Vergil, Aeneis 1,1-7
Arma virumque canō,
?Trōiae quī prīmus ab ōrīs Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit lītora,
multum ille et terrīs iactātus et altō vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; multa quoque et bellō passus,
?dum conderet urbem, inferretque deōs Latiō,
?genus unde Latīnum, Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.